monumenta.ch > Plinius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 46
{XIII} eam quoque eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia tralatam, sed a Perseo Memphi satam, et ob id Alexandrum illa coronari victores ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque omnia post Catonem coepisse manifestum erit.